Lunedì, 23 Settembre 2019

Elogio di Sisto V ai partecipanti della prima missione ad Algeri

Cum dileeti filii magister Hieronymus Avila, juris utr. doctor, Litterarum Apostolicarum corrector et abbreviator, ac in utr. signatura nostra referendarius et prælatus noster domesticus; Paulus Matthæjus, Carolus de Maximis et Ulisses Lancerinus, patritìi romani, moderni ipsius Archiconfraternitatis Custodes et alii confratres, in hujusmodi tam pio opere pro viribus exercere intendentes, ac eorumdem captivorum nedum liberationem, sed etiam spiritualem consolationem et animarum salutem quaærentes, redemptores, inter quos duos Ordinis FF. MM. Capuccinorum professores; qui non solum captivos redimerent, sed illos spiritualiter, eorum confessiones audiendo et sacramenta ecclesiastica illis ministrando, juvare, afflictis solatium præbere, debiles in fide consolidare, dubios et vacillantes confirmare, et eos qui doctrina indigerent erudire, ac denique ubi majus periculum immineret, ibi sese diligentiores Christi ministros exhibere posse et deberent, Algerium de ipsius Præedecessoris licentia miserunt. Illi autem profecti, ac de eorumdem captivorum libertate et animarum salute solliciti, verbo et exemplo eos illuminantes, multa ad proximorum utilitatem et ædificationem ac fidei cath. exaltationem, Domino cooperante, in medio nationis pravae et perversae fecerunt; qui demum pestis contagione affecti, eum maximo captivorum gemitu et dolore ac lacrymis obdormiverunt in pace.

Note

Breve del 22 mano 1586. ln Bull. Rom., To. cit. p. 194.
Menolog. Francisc. 28 ag., 6.
CELESTINO DA CADELBOSCO, Necrolog. FF. Capuctinorum Prov Lombardia, 2 feb. tos 1, ps 33, Mutinæ 1859,

CookiesAccept

NOTA! Questo sito utilizza i cookie e tecnologie simili.

Se non si modificano le impostazioni del browser, l'utente accetta. Per saperne di piu'

Approvo